라틴어 문장 검색

multo hic stagnantia fuco Moenia flagrantem liquefacto suphure rivum Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis, Ut toti metuas tabulae, ne flamma per omne Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat Pictura in cineres, propriis peritura favillis.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 10:2)
Et certe sicut idem solin eodem instanti in diversis diversa operatur, quia ceram liquefacit,terram autem obdurat et siccat, et humores solvit, ita pecunia ab avaropossessa illum cruciat, largum vero decorat, proditorem ad paricidium etproditionem et ad omnia fere mala incitat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 50:13)
nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:2)
Abolenda nobis natio molestissima, cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 19:2)
Prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 39:2)
"nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:5)
eo flatu aquam omnem in locis in quibus colebant exaruisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XI 6:1)
Interdum scopulos avulsaque viscera montis Erigit eructans liquefactaque saxa sub auras Cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 11:3)
Quod 'saxa' autem 'et scopulos eructari et erigi' eosdemque ipsos statim 'liquefieri et gemere atque glomerari sub auras' dixit, hoc, inquit, nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum et omnium, quae monstra dicuntur, monstruosissimum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 20:1)
si forte per calorem suum ea aliquatenus liquefaciat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 130:2)
Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
adeo ut duriora ex metallis non solvantur aut liquefiant per ignem mortuum aut quietum, nisi flatu excitetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 167:3)
quae licet non liquefiant aut fundantur, tamen emolliuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 229:2)
Quin in metallis, quae cum funduntur sunt liquida sed magis tenacia, recipiunt se saepe guttae liquefactae sursum, atque ita haerent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:9)
liquefiunt, ut gummi, cera, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION